monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > sectio 8 > sectio 12 > CANCELLARIO CAMPANIAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 534) > sectio 5 > sectio 12 > XXXII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a 507/511) > XXV. EDICTUM. THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 34 > uwbM.p.th.f.12.23 > XX. VVILIGIS SAIONI THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XVIIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS VEL HIS QUI PORTIBUS VEL CLUSURIS PRAESUNT THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXI. IOHANNI APPARITORI THEODERICUS REX. (a 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, XX. VVILIGIS SAIONI THEODERICUS REX. (a 507/511)

1 Omnes decet gratanter impendere quod publicas videt utilitates posse respicere, quando necesse est hoc membra sentire, quod corporis summa sentitur.2 atque ideo praesenti decernimus iussione, ut quantas in Ravennati urbe exculcatorias potueris reperire, frumentis fiscalibus oneratas ad nos usque perducas, quatenus alimonia publica tali provisione relevata necessitatem inopiae non debeant sustinere.3 reddat Ravenna copiam Liguriae, quam ex ipsa consuevit accipere.4 nam quae praesentiam nostram sustinet, multorum debet solacia reperire.5 trahit enim comitatus noster observantium catervas et, dum ad beneficia praestanda curritur, necessaria populis copia postulatur.
Cassiodorus HOME

bnf2923.154